- AMARYLLIS
- AMARYLLISrusticae nomen, cuius Theocritus, et Virgilius meminerunt. Virg. Eclog. 1. v. 31.Postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit.Quô locô signat Amaryllis Romam, ubi Tityrus nactus est libertatem; Galatea Mantuam, ubi fingit se servum fuisse. Politianus l. 1. Ep. 2. ait, Romam arcanô nomine Amaryllida nuncupatam; facrô et rituali Florentiam, sive Anthusam, vulgatô Romam: Poetamque putat allusisse ad nomen arcanum, et ab amore male deducit. Sed contra eum pugnat Poeta, qui nomen enuntiat, neque putandus est fecisse contra religionem. Etenim sacrum illud et arcanum Romae nomen nemini licuit enuntiare. Plin. l. 3. c. 5. Roma, cuius nomen alterum dircere, arcanis coremoniarum nefas habetur: optimâque, et salutari fide abolitum enuntiavit Valerius Soranus, luitque mox poenas. Haereo itaque eruditioni, et iudicio Nannii Miscellan. l. 6. ἀμαρὶς Graece incile est, per quod aqua ad irrigationem derivatur. Tradit autem Fab. Pictor, Argcum campum, qui 7. montibus includitur, inundationibus Tiberis inhabitabilem fuisse, sed Vertumno sacris factis, aquas in alveum revertisle. Itaque ab incilibus, quibus siccate est palus, Roma dicta est Amaryllis, ex De la Cerda. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.